previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,
an notum qui sis omnibus esse velim?
nomine non utar, ne commendere querella,
quaeraturque tibi carmine fama meo.
5 dum mea puppis erat valida fundata carina,
qui mecum velles currere, primus eras.
nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,
auxilio postquam scis opus esse tuo.
dissimulas etiam, nec me vis nosse videri,
10quisque sit, audito nomine, Naso, rogas,
ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta
paene puer puero iunctus amicitia:
ille ego, qui primus tua seria nosse solebam
et tibi iucundis primus adesse iocis:
15ille ego convictor densoque domesticus usu,
ille ego iudiciis unica Musa tuis.
ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis,
cura tibi de quo quaerere nulla fuit.
sive fui numquam carus, simulasse fateris:
20seu non fingebas, inveniere levis.
aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram:
nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est. [p. 432]
quod te nunc crimen similem 1 vetat esse priori?
an crimen, coepi quod miser esse, vocas?
25 si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,
venisset verbis charta notata tribus.
vix equidem credo, sed et 2 insultare iacenti
te mihi nec verbis parcere fama refert.
quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedat, 3
30naufragio lacrimas eripis ipse tuo?
haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,
quae summum dubio sub pede semper habet,
quolibet est folio, quavis incertior aura:
par illi levitas, improbe, sola tua est.
35 omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
et subito casu quae valuere, ruunt,
divitis audita est cui non opulentia Croesi?
nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,
ille Syracosia modo formidatus in urbe
40vix humili duram reppulit arte famem,
quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit
summissa fugiens voce clientis opem.
cuique viro totus terrarum paruit orbis,
... 4
45 ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,
quo victrix totiens consule Roma fuit,
in caeno Marius iacuit cannaque palustri,
pertulit et tanto multa pudenda viro. [p. 434]
ludit in humanis divina potentia rebus,
50et certam praesens vix habet 5 hora fidem.
litus ad Euxinumsi quis mihi diceretibis,
et metues, arcu ne feriare Getae,’
i, bibedixissempurgantes pectora sucos,
quidquid et in tota nascitur Anticyra.’
55 sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,
et summi poteram tela cavere dei.
tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
dum loqueris, fieri tristia posse puta.

1 quae te consimilem res nunc (non)

2 sed et subito

3 recedit: recedat ς

4 om. optimi codd.

5 habet feret

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (18 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: